monumenta.ch > Augustinus > sectio 14 > bnf6797.487 > csg211.158 > sectio 59 > ad Hebraeos, 460 > bkeCod.16.153v > bnf8907.601 > ad Romanos, 2 > sectio 123

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 8, 123
Propter quod etiam ipsa praecedit et subsequitur, tangit et monet homines, ut praedictum est; ut qui filii Dei esse desiderant, verba eius gaudenter suscipiant et suscipientes compleant, caduca scilicet contemnentes, et mansura complectentes, sicut et eadem virtus in superiore exhortatione sua filios Dei alloquitur. Qui autem acutas aures interioris intellectus habet: hic in ardente amore speculi mei ad verba haec anhelet, et ea in conscientia animi sui conscribat.